Ad ornatissimum virum ERRICUM MEMMIUM.
80 lines✦
anus adest, festae poscunt sua dona kalendae,Munus abest festis quod possim offerre kalendis:Siccine Castalius nobis exaruit humor?Usque adeo ingenii nostri est exhausta facultas,Immunem ut videat redeuntis janitor anni?Quod nusquam est, potius nova per vestigia quaeram.Ecce autem, partes dum sese versat in omnes,Invenit mea musa NIHIL; ne despice munus:Nam NIHIL est gemmis, NIHIL est pretiosius auro.Hue animum, hue, igitur, vultus adverte benignos:Res nova narratur quae nulli audita priorum;Ausonii et Graii dixerunt caetera vates,Ausoniae indictum NIHIL est, graecaeque, Camoenae,E coelo quacunque Ceres sua prospicit arva,Aut genitor liquidis orbem complectitur ulnisOceanus, NIHIL interitus et originis expers.Immortale NIHIL, NIHIL omni parte beatum.Quod si hinc majestas et vis divina probatur,Num quid honore deûm, num quid dignabimur aris?Conspectu lucis NIHIL est jucundius almae,Vere NIHIL, NIHIL irriguo formosius horto,Floridius pratis, Zephyri clementius aura;In bello sanctum NIHIL est, Martisque tumultu:Justum in pace NIHIL, NIHIL est in foedere tutum.Felix cui NIHIL est, (fuerant haec vota Tibullo)Non timet insidias; fures, incendia temnit;Sollicitas sequitur nullo sub judice lites.Ille ipse invictis qui subjicit omnia fatis,Zenonis sapiens, NIHIL admiratur et optat.Socraticique gregis fuit ista scientia quondam, Scire NIHIL, studio cui nunc incumbitur uni.Nec quicquam in ludo mavult didicisse juventus,Ad magnas quia ducit opes, et culmen honorum.Nosce NIHIL, nosces fertur quod PythagoreaeGrano haerere fabae, cui vox adjuncta negantis.Multi, Mercurio freti duce, viscera terraePura liquefaciunt simul, et patrimonia miscent,Arcano instantes operi, et carbonibus atris,Qui tandem exhausti damnis, fractique labore,Inveniunt, atque inventum NIHIL usque requirunt.Hoc dimetiri non ulla decempeda possit:Nec numeret Libycae numerum qui callet arenae.Et Phoebo ignotum NIHIL est, NIHIL altius astris:Tuque, tibi licet eximium sit mentis acumen,Omnem in naturam penetrans, et in abdita rerum,Pace tua, Memmi, NIHIL ignorare videris.Sole tamen NIHIL est, et puro clarius igne.Tange NIHIL, dicesque NIHIL sine corpore tangi.Cerne NIHIL, cerni dices NIHIL absque colore.Surdum audit loquiturque NIHIL sine voce, volatqueAbsque ope pennarum, et graditur sine cruribus ullis.Absque loco motuque NIHIL per inane vagatur.Humano generi utilius NIHIL arte medendi;Ne rhombos igitur, neu Thessala murmura tentetIdalia vacuum trajectus arundine pectus,Neu legat Idaeo Dictaeum in vertice gramen.Vulneribus saevi NIHIL auxiliatur amoris.Vexerit et quemvis trans moestas portitor undas,Ad superos imo NIHIL hunc revocabit ab orco.Inferni NIHIL inflectit praecordia regis,Parcarumque colos, et inexorabile pensum.Obruta Phlegraeis campis Titania pubesFulmineo sensit NIHIL esse potentius ictu.Porrigitur magni NIHIL extra moenia mundi.Diique NIHIL metuunt. Quid longo carmine pluraCommemorem? Virtute NIHIL praestantius ipsa,Splendidius NIHIL est. NIHIL est Jove denique majus.Sed tempus finem argutis imponere nugis:Ne tibi si multa laudem mea carmina charta,De NIHILO NIHILI pariant fastidia versus. [Footnote 67: Dr. Johnson has made no mention of Valentinian, alteredfrom Beaumont and Fletcher, which was published after his death by afriend, who describes him in the preface, not only as being one of thegreatest geniuses, but one of the most virtuous men that ever existed.J.B.] [Footnote 68: I quote from memory. Dr. J.] [Footnote 69: The late GeorgeSteevens, esq. made the selection of Rochester's poems which appears inDr. Johnson's edition; but Mr. Malone observes, that the same task hadbeen performed, in the early part of the last century, by Jacob Tonson.C.]
✦
